Evangelium Secundum Joannem*

Caput 3: Versus 14

Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto.Supponit de morte sua quae est origo et causa habendi praedicta, in cujus fide eum instruit. Et quia carnalis erat, et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit, quam ostendit esse figuram et mortis suae significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis, quod sint in figura. Et quia mors intelligitur per serpentem, et Christus mortuus serpens dicitur, quem qui fide intuetur, liberatur, sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum.Ita exaltari oportet Filium hominis,etc. Magistrum legis ad significationem legis invitat. Et quia dixerat de Filio hominis, ne hoc solum putet Nicodemus, subdit eumdem etiam esse Filium Dei.Sic enim dilexit Deus.Aperit causam humanae salutis, scilicet dilectionem Dei Patris, ex quo omnis restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.
(* Traductions européennes)